LUDII

LUDII
LUDII
olim non alii dicebantur, quam vero saltatores et histriones, qui et Ludiones, in Glossis Σαιυριςταὶ, Σκηνικοὶ; non a ludendo, ut placet viris doctis,s ed a Lydis, qui inter nationes saltationi bacchationique deditas: unde Ludius et Ludio, pro Lydius et Lydio.
Sed et Lydius etiam dicebant; unde Lydri barbari et volfi Lydii, apud Plaut. Curcul. Act. 1. Sc. 2. v. 63. Bacchid. Act. 1. Sc. 2. v. 13. et Pseud. Act. 5. Sc. 1. v. 31. Ovid. de arte Am. l. 1. v. 112.
Lydius aequatam ter pede pulsat humum, etc.
At sequentibus temporibus, Ludii proprie appellati sunt Gladiatores, a ludo gladiatorio, h. e. μονομάχοι et θηριομάχοι; qui etiam Ludi sunt vocati. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 82.
Nupta Senatori comitata est Hippia ludum
Ad Pharon et Nilum ------
Unde ludiam vocat eandem Hippiam; quasi ludi vel ludii uxorem. Apud eund. poetam, Sat. XI. l. 4. v. 20.
---- sic veniunt ad Miscellania ludi.
i. e. ultimam cenam, gladiaiores. Optimae Glossae, Lanista, λουδοτρόφος, ἐπιςτμ´της μονομάχων. Sic Tertullian. de Spectac. Inde Romani, inquit, accersitos artifices mutuantur tempus, enuntiationem, ut ludi a Lydis vocarentur. Sed etsi Varro ludos a ludo. i. e. a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant: tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus deputat. Ubi Tertulliano Ludi dicuntur, qui Ludii potius appellari debent, et Ludti Luperci, quod ludendo discurrant. Nempe Ludos, pro Ludiis dicebant Vett. ut regna, pro regibus, Florus; Praeturam, pro Praetore, Liv. etc. Hinc Ludiaria venatio, apud Trebellium Pollion. in Gallienis Ludiaria vestis, apud Ifid. in Gloss. etc. Salmas. ad Pollion. alibique vide quoque infra Ludus. Sed et Ludios ac Ludiones dictos deprehendimus pueros puberes, elegantibus tunicis indutos, glabros, galeâ insuper, ense et parmâ armatos, qui Circensibus et Theatralibus pompis ordine incedere sunt soliti, voluti pompae Duces, Fr. Gouldmann. Dict. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Ludii — (Ludiones röm. Ant.), so v.w. Histriones …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Verona Arena — The Verona Arena ( Arena di Verona ) is a Roman amphitheatre in Verona, Italy, which is famous for the opera performances given there. It is one of the best preserved structures of its kind.The building was built in AD 30 on a site which at the… …   Wikipedia

  • Shimon ben Lakish — Simeon ben Lakish (in Hebrew, Shimon ben Lakish ; in Aramaic, Shimon bar Lakish or bar Lakisha ), better known by his nickname Resh Lakish, was an amora who lived in the Roman province of Syria Palaestina in the third century CE. He was reputedly …   Wikipedia

  • Roman Ludus — A Ludus was a Roman school attended by boys and girls until the age of 11. Ludii were to be found throughout the city of ancient Rome. Schools were run by a Ludi Magister who was often an educater slave of Freeman. School started around six o… …   Wikipedia

  • Verona — Vérone Demande de traduction Verona → …   Wikipédia en Français

  • Verone — Vérone Demande de traduction Verona → …   Wikipédia en Français

  • Vérone — Demande de traduction Verona → …   Wikipédia en Français

  • Arena de Verona — Saltar a navegación, búsqueda Arena de Verona La Arena de noche. Sitio web www.arena.it La …   Wikipedia Español

  • Cultura de la Antigua Roma — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • ПОМПА —    • Pompa,          πομπή, торжественное шествие в честь богов и людей (в Афинах было особое здание πομπει̃ον, для хранения праздничной утвари), именно торжественный ход во время Панафеней (см. Пирриха) и игр в цирке (ludi Circenses, см.… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”